Rückschau auf die Dies Latinitatis Vivae

Achtung, öffnet in einem neuen Fenster. Drucken

24.3.–25.3.2012, Campo Santo Teutonico

Conuentus ab Instituto Romano Societatis Goerresianae (Julia-Maria de Schenck Henricoque Heidenreich moderantibus, Pontificio Comitatu de Scientiis Historicis perliberaliter fauente) in Campo Santo Teutonico institutus est.

Orationes habuere:

Biagio Amata (Roma): Quae rationes probabiliter impulerint Arnobium Siccensem ad Christianam fidem amplectendam

Federico Biddau (Mogontiaco): Orthographia latinitati revera vivæ

Orazio Antonio Bologna (Roma): Quibus de causis lingua Latina despiciatur

 

Salvatore Vittorio Costanza (Colonia Agrippina): De diuinatione Graeca. Quid e papyris selectis cognoscere possimus

Manuel Caballero González (Monaco): Athamas et fabula eius in Conradi fabulario

Sven Günther (Tokio): Moresne comparabiles sint? De ritu funebri et cultu mortuorum in re publica Romana et re publica Iaponica

Heinrich Heidenreich (Mogontiaco): Lucanus quomodo Didoni assimulet Marciam

Wilfried Lingenberg (Lemberga): De uiuo Latinae linguae usu per interrete redintegrato

Nina Mindt (Berolino): De genere scribendi Consolationis ad Heluiam matrem

Julia-Maria de Schenck (Mogontiaco): Quomodo hymni in Mercurium auctor opera Hesiodi intexuerit

Stefan Neu (Colonia Agrippina): Aurelius Maximus, eruditus ciuis Agrippinensis

Mauro Pisini (Roma): Quid sit, hodie, Latinos uersus facere

Heinrich Reinhardt (Curia Raetorum): De Ioanne Pico Mirandulano psychiatriae perito

Marco Ricucci (Utino): Quomodo ratio docendi Linguam Latinam secundum Hans Ørberg explicari ab Stephani Krashen linguistica theoria possit

Joanna Rostropowicz (Opolia): Amor et mors, siue de carminibus Georgii ab Oppersdorff

Stefano Rovinetti Brazzi (Bononia): Quare carmina Bononiensi sermone scribenda sint

Wilfried Stroh (Monaco): De Iano Novák musico Latinissimo

Andreas Weckwerth (Bonna): Sermo Graecus quantum ad liturgias Occidentales ualuerit

 

De rebus actis:

Magni momenti cum sit nostra aetate, qua gentes magis magisque coalescunt et orbis terrarum uidetur contrahi, latinitate uti et frui uinculo unitatis (ecclesia praeeunte, quae iam pridem omnes nationes complexu suo contineat), Pontificio Comitatu de Scientiis Historicis perliberaliter fauente dies latinitatis uiuae apud Institutum Romanum Societatis Goerresianae celebrauimus. Quo biduo demonstratum est, quantum hodie possit latinitas – hoc instrumentum praestans (Benedictus XVI.), haec magnifica uestis (Pius XI.). Lectores uariarum professionum uniuersitatiumque quaestiones, quibus student, acroasibus tractauerunt latinis.

Postquam, qui adfuere, salutati et breuibus uerbis in propositum introducti sunt, Stephanus Neu monstrauit, quam humanus eruditusque Aurelius Maximus ciuis Agrippinensis fuisset, qui titulo, quem liberto suo poneret, uerba Vergiliana intertexeret. Sven Günther, qui Tokii in urbe longinqua studiis litterarum se traderet, lectionem miserat electronicam, qua comparati sunt Iaponici cum Romanis exsequiarum ritibus. Andreas Weckwerth nobis ante oculos proposuit reliquias graecas in ritibus occidentalibus retentas, quae cur conseruatae essent quaesiuit. Saluator Victorius Costanza demonstrauit, quantum ad diuinationem melius cognoscendam ex papyris haurire possemus. Sequentibus lectionibus res philologicae tractabantur: Julia-Maria de Schenck statuit Hymno in Mercurium scripto uersus Hesiodeos esse intextos: Exempli gratia denotauit locum, quo poeta (agens de furto a Mercurio confecto) relegat ad illos uersus, quibus Hesiodus fraudem a Prometheo commissam persequitur. Henricus Heidenreich disseruit Lucanum, cum narraret Marciam ad Catonem reuersam esse, ad Vergilium allusisse. Nina Mindt inquisiuit, quales auctores Seneca, cum scriberet ad Heluiam matrem consolationem, secutus esset: Eum inter alia operibus Ouidianis usum esse. Biagio Amata beatis Papis Ioanne XXIII Ioanneque Paulo II de latinitate meritis memoratis Arnobi Siccensis uitam patefecit ac summatim exposuit rationes, quibus Arnobius conuersus esset ad fidem. Manuel Caballero González nos docuit, quo modo Helvetius Conradus de Mure fabulis a Athamante conscriptis usus esset in operibus suis componendis. Tum Joanna Rostropowicz de Georgio ab Oppersdorff egit, qui poeta Silesianus latinas composuisset elegias, quibus primae defleret mulieris mortem.

His orationibus habitis Tibur sumus profecti, ubi Stephanus Neu Villam Estensem illustrauit.

Vespere Valahfridus Stroh lectionem habuit publicam, qua explicauit, cur Jan Novák, cuius artis multa exempla allata sunt audienda, latinissimus eorum, qui modos facerent, esset putandus.

Die Dominica primum agebantur missarum sollemnia, quae celebrauit dignissime Gualterus S. R. E. Cardinalis Brandmüller, qui cantui quoque sacro curauerat homiliamque habuit, qua Christianam praedicauit oboedientiam.

Primam lectionem secundo die habuit Wilfried Lingenberg, qui contendit hodie cum nonnulla „fierent, ut latine fierent“, nihil (praeter formulas quasdam caerimoniarum) iam Latine fieri, ut fieret, – nisi in interrete, ubi latinitas renata uideretur nouaque frueretur uita. Federico Biddau, qui disputauit de „Orthographia latinitatis revera vivæ“, ad usum linguae uiuae orthographiam uiuam necessariam esse censuit, quae usum antiquitatis „classicae“ imitari non deberet. Summus Pontifex cum die illa in Mexico esset ideoque orationi eius meridianae interesse non possemus, Gualtero Cardinale Brandmüller praeside Mariana est dicta oratio.

Cenati tres poetas audiuimus: Primum Stefano Rovinetti Brazzi explicauit, quomodo carmina Bonnoniensi sermone digne scriberentur quaeque orthographia in eo esset adhibenda. Deinde Mauro Pisini principia quaedam adumbrauit poesis latinae hodiernae, quam colendam esse monstrauit; quomodo autem carmina exarari possent, luculentius ostendit. Post Horatius Antonius Bologna non modo exposuit causas, quibus despiceretur latinitas, sed etiam hortatus est magistros professoresque, ut latinitatem cum discipulis colerent sicut linguam uiuam: Non modo leges linguae enumerandas esse, sed etiam latine esse loquendum, ut contemptus Romani sermonis euitaretur. Et Marco Ricucci egit de re, quae attinet ad instructionem, cum Stephanum Krashen secutus considerauit, quomodo mens hominum linguam Latinam per Methodum Ørbergianam disceret. Tandem acroasis Henrici Reinhardt, quam (cum impediretur, quominus ipse conuentui adesset) miserat, praelecta est. Agebatur de Ioanne Pico Mirandulano, qui in libro, qui inscribitur Heptaplus, sicut psychologus hodiernus curaret lectores uel etiam melius.

Ex animo gratias agimus cum eis, qui nobis fauerunt, tum eis, qui conuentui adfuerunt et lectiones pro nobis habuerunt.

Acta conuentus edentur ea serie, quae inscribitur "Studien zur klassischen Philologie".

Nuntii conuentus promulgati:

http://www.oecumene.radiovaticana.org/ted/articolo.asp?c=571646

http://kipa-apic.ch/index.php?pw=&na=0,0,0,0,d&ki=229589

http://www.regions.ru/news/2398149/

http://www.muenchner-kirchenradio.de/nachrichten/nachrichten/article/latein-sprechen-liegt-im-trend.html